Anzahl der von Humboldt und Bonpland auf ihrer Reise nach Süd-Amerika entdeckten Pflanzen. Ex quinquies mille quingentis speciebus phanerogamis a nobis inventis, ter mille novae et Botanicis plane incognitae sunt, quarum majorem partem nunc primum in lucem protulimus. Quod scientiae incrementum eo minus exile tibi videbitur, quum reputaveris, in Systemate vegetabilium a Willdenowio annis 1797--1811 edito, exclusis filicibus, non nisi ter mille centum octoginta octo plantas Americae aequinoctialis recensitas esse, et totam phanerogamarum messem, tot peregrinationibus et tanta hominum insignium industria ex Nova Hollandia allatam, hucusque ter mille octingentas species haud excedere. V. Humboldt de distributione geographica plantarum. Lutet. 1817. pag. 11.