Observatio critica de Elymi hystricis charactere. "Confusis generibus omnia confundi necesse est" cui Caesalpini, Botanicorum principis, aureo dicto obtemperans, in Characteribus genericis immortalis Linnaei cura conditis, mutare quaedam, ne dicam emendare ausus sum. Elymi genus decem fere plantae, structura sat diversae, constituunt. Aliae involucro tetraphyllo, aliae floribus nudis instructae sunt; quaedam species flores solitarios, quaedam ternatos, plures binatos gerunt; spiculae modo 2, modo 3, modo 4-6 floribus gaudent &c. Nil certe, nil botanica, qua utimur, methodo dignum in hoc graminis genere videmus. Quo factum est, ut quot fuere in disciplina nostra heroes, tot etiam plantas, a Linnaeo sub Elymi nomine allatas, fere omnes ad alia genera demandandas censuerint. Hoc quidem modo, ut exempla quaedam afferam, Haller & Gmelin Elymum europaeum, & virginicum Hordeo, Elym. arenarium, fibiricum & canadensem Tritico adscripsere . Allioni in Flora Pedemontana II. 260. Elym. europaeum Hordeum europ. vocans, Elym. arenarium tamen, propter diversam Calycis structuram, proprium genus constituere profitetur. l. c. 258. Schreberum ipsum, virum summum de graminum familia optime meritum, a sententia eorum non alienum videmus, quibus Elymi quasdam species Tritici generi adnumerantur. Schreberi gramina II. 2. & 16. Multum abest, ut tot tantasque difficultates, quibus totum Elymi genus laborat, soluere conarer. Quam enim curam, acutissimis solertissimisque nostrae aetatis Phytologis, Schrebero, Ehrhartio, Medico, Willdenowio aliisque relinquam. Ego non nisi hanc provinciam cepi, ut quae in unica specie, Elymo hystrice, assidue observavi, cum viris doctis communicarem. Elymus hystrix Linn. Structura huius plantae, accuratius dissectae, fere nullos, quibus Elymi genus dignoscitur, characteres prae se fert. Linnaeus in System. Plant. Ed. Reich. I. 82. Elymum sic definit: Involucrum tetraphyllum, biflorum. Flos compositus. Nostra quidem planta Involucrum nulum , spiculam sub 4 floram gerit. Quanta partium diversitas! Jam proprium ex Elymo hystrice genus condere in animo fuit, nisi tot superflua genera me aucturum esse timuissem. Alia itaque graminum genera, a Linnaeo haud allata, in memoria repetenti, Homalocenchri genus sese mihi obtulit, sub quo nomine Miegius in Actis heluet. IV. 307. e Phalar. oryzoid. Lin. proprium genus constituit, quod Haller in historiam stirpium Helveticar. n. 1411. & Allioni in Flor. Pedemont. II. 332. recepere. Tanta enim est similitudo Homalocenchrum inter Elymumque nostrum, ut nullus dubito, quin simillimas has plantas conjungam. Quo quidam consilio me Cl. Schreber insuper firmavit, qui in praestantissima Gener. Linnaeanorum Editione sua Homalocenchri Miegii sub gratiori Asperellae nomine civitatem tribuit. Lin. Gener. Plant. Ed. Schreb. I. 45. Characteres genericos, quos doctissimus vir ibi attulit, non nisi ita mutandos censeo, ut nota valvulae ciliato-aculeatae exulet, quippe quae solam Asperellam oryzoid. spectat. Nam notae reliquae ad nostrum ab aliis distinguendum genus jam longe sufficiunt. Si Etymologiae fidendum, qua Dioscoridis elumo vocabulum ab eluo, eluomai (tego, involuo) deducitur, gramen omni floris tegumento destitutum nomini suo repugnare videtur, quod tamen & in aliis vegetabilibus iusto saepius sit. Asperella. Cal. o Cor. 2 valvis, valvula exter. majori, mucronata. Asperellae genus Nardo proxime accedit, a quo tamen per stylos duos, Nectariique praesentiam differt. A. Hystrix. A. spica erecta, laxa, disticha, spiculis binatis 3-4 floris valvulis longe aristatis. Elym. hystrix spica erecta, spiculis involucro destitutis patentibus. Lin. syst. pl. Ed. R. I. 324. Diagnos. -- Rad. fibrosa, radiculis minimis albidis, culmo infracto tereti, striato, laevi, foliato, nodoso, nodis crassioribus rufis, fol. alternis, horizontalibus, oblongis, integerrimis, planis, laevibus, vagina longa, tereti ligula membranacea, brevissima, spica simplici, erecta, laxa, disticha, spicul. omnibus hermaphroditis sessilibus, involucro destitutis, binatis, interdum ternatis, horizontalibus, 3-4 floris, callis duobus impositis, calyc. glumis nullis, corollae valvulis longitudine aequalibus, exter. alteram includens, concava, acuta, longe aristata (arista ciliata, scabra recta, saepe geniculata) inter. mutica, plana, suturis prominentibus, basi macula rufo - fusca notata, Stam. 3. filament. capillaribus, albis, anther. oblongis, apice basique bifidis, germine cordato, compresso ciliato, stylis duobus brevibus, Stigmatib. plumosis, ovatis, acutis, concavis, seminibus nudis, compressis. Asperella hystrix haud majori jure Elymis adcensetur, quo Pisum Lathyrus stylo carinato, Alcea Malua calyce exteriori 6 fido vocari queat. Num Elymus caninus Linn. ad idem Asperellae genus demandandum? H -- t. Nachtrag zur Monographie der Asperella hystrix. (S. Bot. Mag. N. VII. S. 3. f.) Als meine Monographie dieser Grasart bereits abgedrukt war, kam mir die scharfsinnige Beobachtung des Herrn Ehrharts erst zu Gesichte, nach der er den Elym. hystrix Lin. einmal mit einem Kelche fand. Ob diese seltene Erscheinung auf eine natürliche Verwandschaft zwischen dieser Asperella und dem Hystrix Geschlechte leitet, will ich nicht apodictisch läugnen, bin aber desto weiter davon entfernt es zu glauben, je alltäglicher jedem Botaniker die Erfahrung ist, einen flos nudus in fettem Boden in einen flos completus degeneriren zu sehen. Herr Ehrharts Asp. hystrix war über dieß eine cultivirte Pflanze und die Calli an der Corolla können gar leicht zu einem ordentlichen Kelche auswachsen. In unserem künstlichen Systema bleibt also der Elym. hystrix L. eben so gewiß eine Asperella, als das genus Kalmia einen 5 mal getheilten Kelch hat, ob ich gleich 1788 in dem vortreflichen dendrologischen Garten bey Tegel eine Kalmia Cal. 4 partita. Capsula 4 loculari sah. A. v. Humboldt.