Digitale Ausgabe

Download
TEI-XML (Ansicht)
Text (Ansicht)
Text normalisiert (Ansicht)
Ansicht
Textgröße
Originalzeilenfall ein/aus
Zeichen original/normiert
Zitierempfehlung

Alexander von Humboldt: „Observatio critica de Elymi hystricis charactere“, in: ders., Sämtliche Schriften digital, herausgegeben von Oliver Lubrich und Thomas Nehrlich, Universität Bern 2021. URL: <https://humboldt.unibe.ch/text/1790-Observatio_critica_de-1> [abgerufen am 05.02.2023].

URL und Versionierung
Permalink:
https://humboldt.unibe.ch/text/1790-Observatio_critica_de-1
Die Versionsgeschichte zu diesem Text finden Sie auf github.
Titel Observatio critica de Elymi hystricis charactere
Jahr 1790
Ort Zürich
Nachweis
in: Magazin für die Botanik 3:7 (1790), S. 3–6; 3:9 (1790), S. 32.
Sprache Deutsch; Latein
Deutsche Übersetzung dieses Textes
Schriftart Antiqua
Identifikation
Textnummer Druckausgabe: I.3
Dateiname: 1790-Observatio_critica_de-1
Statistiken
Seitenanzahl: 5
Zeichenanzahl: 5935

|3|

Obſervatio critica de Elymi hyſtricis charactere.


Confuſis generibus omnia confundi neceſſe eſt” cui Caeſalpini, Botanicorum principis, aureo dicto obtempe-rans, in Characteribus genericis immortalis Linnaei curaconditis, mutare quaedam, ne dicam emendare auſus ſum. Elymi genus decem fere plantae, ſtructura ſat di-verſae, conſtituunt. Aliae involucro tetraphyllo, aliaefloribus nudis inſtructae ſunt; quaedam ſpecies flores ſoli-tarios, quaedam ternatos, plures binatos gerunt; ſpiculaemodo 2, modo 3, modo 4-6 floribus gaudent &c. Nilcerté, nil botanica, qua utimur, methodo dignum in hocgraminis genere videmus. Quo factum eſt, ut quot fuerein diſciplina noſtra heroës, tot etiam plantas, a Linnaeo ſub Elymi nomine allatas, fere omnes ad alia genera de-mandandas cenſuerint. Hoc quidem modo, ut exemplaquaedam afferam, Haller & Gmelin Elymum europaeum, & virginicum Hordeo, Elym. arenarium, fibiricum & canadenſem Tritico adſcripſere. Allioni in Flora Pede-montana II. 260. Elym. europaeum Hordeum europ. vo-cans, Elym. arenarium tamen, propter diverſam Calycisſtructuram, proprium genus conſtituere profitetur. l. c. 258. |4| Schreberum ipſum, virum ſummum de graminum familiaoptime meritum, a ſententia eorum non alienum videmus,quibus Elymi quasdam ſpecies Tritici generi adnumeran-tur. Schreberi gramina II. 2. & 16. Multum abeſt, ut tot tantasque difficultates, quibustotum Elymi genus laborat, ſoluere conarer. Quam enimcuram, acutiſſimis ſolertiſſimisque noſtrae aetatis Phytolo-gis, Schrebero, Ehrhartio, Medico, Willdenowio aliis-que relinquam. Ego non niſi hanc provinciam cepi, utquae in unica ſpecie, Elymo hyſtrice, aſſidue obſervavi,cum viris doctis communicarem. Elymus hyſtrix Linn. Structura huius plantae, accuratius diſſectae, ferenullos, quibus Elymi genus dignoſcitur, characteres prae ſefert. Linnaeus in Syſtem. Plant. Ed. Reich. I. 82. Ely-mum ſic definit: Involucrum tetraphyllum, biflorum.Flos compoſitus. Noſtra quidem planta Involucrum nul-um *), ſpiculam ſub 4 floram gèrit. Quanta partium diver-ſitas! Jam proprium ex Elymo hyſtrice genus condere inanimo fuit, niſi tot ſuperflua genera me aucturum eſſe ti-muiſſem. Alia itaque graminum genera, a Linnaeo haudallata, in memoria repetenti, Homalocenchri genus ſeſemihi obtulit, ſub quo nomine Miegius in Actis heluet. IV.307. e Phalar. oryzoid. Lin. proprium genus conſtituit,quod Haller in hiſtoriam ſtirpium Helveticar. n. 1411. &
*) Si Etymologiae fidendum, qua Dioſcoridis ελυμω vocabulumab ελυω, ελυομαι (tego, involuo) deducitur, gramen omnifloris tegumento deſtitutum nomini ſuo repugnare videtur,quod tamen & in aliis vegetabilibus iuſto ſaepius ſit.
|5| Allioni in Flor. Pedemont. II. 332. recepere. Tanta enimeſt ſimilitudo Homalocenchrum inter Elymumque noſtrum,ut nullus dubito, quin ſimillimas has plantas conjungam.Quo quidam conſilio me Cl. Schreber inſuper firmavit,qui in praeſtantiſſima Gener. Linnaeanorum Editione ſuaHomalocenchri Miegii ſub gratiori Aſperellae nomine civi-tatem tribuit. Lin. Gener. Plant. Ed. Schreb. I. 45. Cha-racteres genericos, quos doctiſſimus vir ibi attulit, nonniſi ita mutandos cenſeo, ut nota valvulae ciliato-aculeataeexulet, quippe quae ſolam Asperellam oryzoid. ſpectat.Nam notae reliquae ad noſtrum ab aliis diſtinguendumgenus jam longe ſufficiunt.
Asperella. Cal. o Cor. 2 valvis, valvula exter. majori, mucronata. Aſperellae genus Nardo proxime accedit, a quo tamenper ſtylos duos, Nectariique praeſentiam differt. A. Hyſtrix. A. ſpica erecta, laxa, diſticha, ſpiculis binatis 3-4floris valvulis longe ariſtatis. Elym. hyſtrix ſpica erecta, ſpiculis involucro deſti-tutis patentibus. Lin. ſyſt. pl. Ed. R. I. 324. Diagnos. — Rad. fibroſa, radiculis minimis albidis, culmo infracto tereti, ſtriato, laevi, foliato, nodoſo,nodis craſſioribus rufis, fol. alternis, horizontalibus, ob-longis, integerrimis, planis, laevibus, vagina longa, teretiligula membranacea, breviſſima, ſpica ſimplici, erecta,laxa, diſticha, ſpicul. omnibus hermaphroditis ſeſſilibus,involucro deſtitutis, binatis, interdum ternatis, horizon- |6| talibus, 3-4 floris, callis duobus impoſitis, calyc. glumis nullis, corollae valvulis longitudine aequalibus, exter. alteram includens, concava, acuta, longe ariſtata (ariſtaciliata, ſcabra recta, ſæpe geniculata) inter. mutica, plana,ſuturis prominentibus, baſi macula rufo ‒ fuſca notata, Stam. 3. filament. capillaribus, albis, anther. oblongis,apice baſique bifidis, germine cordato, compreſſo ciliato,ſtylis duobus brevibus, Stigmatib. plumoſis, ovatis, acu-tis, concavis, ſeminibus nudis, compreſſis. Asperella hyſtrix haud majori jure Elymis adcenſe-tur, quo Piſum Lathyrus ſtylo carinato, Alcea Maluacalyce exteriori 6 fido vocari queat. Num Elymus caninusLinn. ad idem Aſperellæ genus demandandum?

H — t.

|32|

Nachtrag zur Monographie der Asperella hyſtrix. (S. Bot. Mag. N. VII. S. 3. f.)


Als meine Monographie dieſer Grasart bereits abgedruktwar, kam mir die ſcharfſinnige Beobachtung des Herrn Ehrharts erſt zu Geſichte, nach der er den Elym. hyſtrix Lin. einmal mit einem Kelche fand. Ob dieſe ſelteneErſcheinung auf eine natürliche Verwandſchaft zwiſchendieſer Asperella und dem Hyſtrix Geſchlechte leitet, willich nicht apodictiſch läugnen, bin aber deſto weiter da-von entfernt es zu glauben, je alltäglicher jedem Bota-niker die Erfahrung iſt, einen flos nudus in fettem Bo-den in einen flos completus degeneriren zu ſehen. Herr Ehrharts Asp. hyſtrix war über dieß eine cultivirte Pflanzeund die Calli an der Corolla können gar leicht zu einemordentlichen Kelche auswachſen. In unſerem künſtlichenSyſtema bleibt alſo der Elym. hyſtrix L. eben ſo gewißeine Asperella, als das genus Kalmia einen 5 mal getheil-ten Kelch hat, ob ich gleich 1788 in dem vortreflichendendrologiſchen Garten bey Tegel eine Kalmia Cal. 4 par-tita. Capſula 4 loculari ſah.

A. v. Humboldt.